- SERICOBLATTA
- SERICOBLATTAvel Blattoserica, in Cod. Theodos. l. 18. de murileg. est sericum nema, purpurâ vel blatrâ tinctum, quod et Sericum absolute dicebatur. Cuiusmodi pallii blatteo serici usum cum sibi petiisset uxor Aureliani respondit is: Absit ut auro fila pensentur, libra enim auri tunc libra Scrici fuit, Vopisc. c. 45. Nempe ex filis et staminibus sericis tinctis, panni sericei contexi consuevere. l. 3. Cod. cit de vestib. olov. et aur. Nulla stannina subtexantur tincta conchyliô, nec eiusdem infectionis argutô pectine solidanda fila decurrant. Unde discimus, et tramam et stamen tincta fuisse, priusquam ex his vestes confierent. Atque huiusmodi sericum, iam in fila deductum et infectum, non rude et simplex, auro contra carum erat. Hinc βλατίον recentioribus Graecis, itidem pro nemate serico blatteo; et longe falluntur, qui vocem eam in his Auctoribus blattam interpretantur, cum pannos sericos vel peplos deberent. Vide Salmas. ad Vopiscum d. l. et supra in voce Blattosericum. Et quidem Opifices sericae vestis ante Iustiniannum in Beryto et Tyro Phoenices urbibus fuêre, atque inde per reliquum orbem Romanum id mercimonium venum exportârunt. Texebant autem illi eas ex serico nemate, a Seribus ad Persas allatô: mansitque serici pretium praefatum, usque ad Iustinianum. Quô regnante demum allatis per Monachos ex ultima India vermium seminibus, id genus propagatum est, et exinde serica texi coepta in Imperio Romano praesertim Orientali ac Byzantino, Procop. in Gotthicis l. 2. praetiô non parum remittente. Cum vero quôdam tempore Institores Sericae vestis, qui Constantinopoli et in aliis Romani Imperii urbibus degebant, serici annonam incendere voluissent, edictô sanxit Iustinianus, ne Serici libra pluris quam octo aureis vaeniret. Quô pactô, cessante Sericae vestis institutâ, nemine volente eô pretiô indicare, tota illarum conficiendarum ratio et cura mandata est Praepositoi Thesaurorum, qui sub se haberet opifices texendae tingendaeque metaxae. Hic, coeteris artificibus maiori pretiô vendere prohibitis, quam lege praeceptum erat, longe carius ipse per suos divendebat, sicque serici annona ad antiquum suum pretium rediit, et eôdem pretiô sub Iustiniano distrahi coepit, quô Aureliani tempore pendebatur etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 988.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.